monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5 > 15 > 62 > 39 > 14 > 35 > sectio > 112
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXI <<<     >>> in Psalmum CXIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXII

1 Alleluia.
2 Ecce verba tituli sui subsequens psalmus exponit, nam cum sit, Alleluia, laudate Dominum, ita et ipse fecit initium magister verus, doctor egregius, cuius nescit sermo fallere, quia de veritatis fonte constat emanare. Quid enim dici potest certius quam ubi rerum praeceptor, proprius probatur expositor?
3 Divisio psalmi.
4 Propheta David psalmi textum sub brevitate transcurrens, prima parte commonet devotos, ut laudes Domino iugiter exsolvant, et in toto orbe praedicare non desinant. Secunda parte ipse facit quod alios monet, ut magister verus non tam verbo, quam docere videatur exemplo.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. Constat hoc nomen simplicibus et purissimis dari, quando et ipse Dominus puer vocatur, sicut est illud: Puer natus est nobis [Isai. IX, 6]. Istam siquidem aetatem pro innocentia sua a Domino con stat electam; dicit enim discipulis suis: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum [Matth. XIX, 14]. Merito ergo hos propheta commonet laudes Domino debere cantare, qui corde puro ad eas videntur accedere. Non enim hic aetas est electa, sed puritas. Respice quoque in hac repetitione quamdam esse distantiam. Dominum laudat, qui se probabili actione commendat: Nomen Domini idem laudat, qui virtutes eius sancta praedicatione concelebrat.
7 (Vers. 2.) Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Ne forte sibi momentaneam laudem pueri crederent imperatam, dicit et modo in hoc saeculo praedicandum, et in illa quoque aeternitate laudandum. Sed ne vel hoc localiter possit intelligi, subter dicit quemadmodum ubique laudetur.
8 (Vers. 3.) A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini. Hic universalem designat Ecclesiam, ut per totum mundum, cuius fabricator est Christus, eius praeconia debeant non taceri. Iusta commonitio [ms. G., communitio] est Domini, salutaris iniunctio; ut Creatorem suum creatura cognoscat, eumque magnificare debeat, quatenus eius laudibus semper accrescat. Hoc schema dicitur periphrasis, Latine per circuitum. In aliis quippe locis, per orbem, in aliis ex quatuor cardinibus, hic autem per solis cursum, quasi per quamdam lineam declaratus est mundus.
9 (Vers. 4.) Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria eius. Per has duas partes, universas vult intelligi creaturas. Gentes, terrena cuncta suscipiamus. Coelos, advertamus universa coelestia: quoniam super omnia probatur excelsus, cui ipsi quoque coeli subiecti sunt, sicut in alio psalmo legitur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua [Psal. CVII, 6]. Sive gentes, carnales homines; coelos vero spirituales debemus accipere; ut super omnes creaturas Altissimus sentiatur, qui cunctarum rerum conditor esse dignoscitur.
10 (Vers. 5.) Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat? Venit ad secundam partem, in qua iam ipse laudes dominicas ex factis eius laetus exsolvit. Dum quis dicitur, nemo alius significatur, quam qui tantum propria potentiae suae maiestate glorietur. Qui in altis habitat, id est, in excelsis creaturis suis, quas ipse magnas facit, cum in eis habitare dignatur; ut sunt angeli boni, sancti eius, et reliquae potestates, quae praesentiae ipsius dignitate grandescunt. Sed ne putares istam amplitudinem humilia velle despicere, vide quid sequitur.
11 (Vers. 6.) Et humilia respicit in coelo et in terra. Exponitur quod superius dictum est, qui in altis habitat. Ipse enim humilia respicit, ut fiant eius dono semper altissima. Illi enim supra piam humilitatem sedes est; ipsam visitat quae nihil in se sperans, sed de sola Domini largitate praesumit. Sed istam humilitatem in qualitate mentis accipe, non in positione terrarum. Sequitur enim, in coelo et in terra. Quae est in coelo humilitas, nisi illa scilicet in qua humilitate sua sancti angeli placuerunt? Virtutes omnes coelorum ipsa laude praecelsae sunt; et quidquid fideliter humile fuerit, ibi Dei sedes et aeterna potentia reperitur. In terra enim quod dicit, significat sanctos viros, de quibus scriptum est: Super quem requiescet [ed., requiescit] Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Sic in coelo et in terra humilitas Deo placita reperitur, sicut superbia probatur exosa, per quam diabolus cecidit, per quam homines in tartari penetrale merguntur. Erubescant elati, et seipsos accepta ratione convincant. Ubi credant locum habere superbiam, cum coelum et terram ab humilitate videant occupata?
12 (Vers. 7.) Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem. Hoc beneficium non sibi soli inopes vindicent et egentes; nam de stercore et paupertate erigitur, quisquis de hac labe corporis per Dei gratiam sublevatur. Rex denique ipse mundanus inops est munerum Dei, et in stercore volvitur, cui carnis vitia dominantur. Elevat ergo ab istis Dominus quoslibet ordines, quaslibet aetates, cum misericordiae suae dona largitur.
13 (Vers. 8.) Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Declarat ad quid pauperis et inopis pervenire possit erectio, scilicet ut collocetur cum principibus populi sui. Principes enim populi sunt patriarchae, prophetae, apostoli, et quicunque Deo probabili conversatione placuerunt. Sed hic principatum, non honorem credas qui hominum suffragio conquiritur, sed illum qui Domino largiente praestatur, qui humilitate altus est, qui fide certus, qui mentis robore solidatus. Nam quod addidit, populi sui, significat Ecclesiam catholicam, quae toto orbe diffusa est.
14 (Vers. 9.) Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Hic facta est conclusio superiorum sensuum, et descendentium pulchritudo verborum. Nam quod dixit: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui, exponit ubi hoc fieri possit; scilicet in Ecclesia, quae ante adventum Sponsi sui sterilis fuerat; sed facta est mater laeta filiorum, quando praedicationibus apostolorum ex aqua et Spiritu sancto copiosos filios in toto orbe procreavit. Quondam fusca, nunc pulchra; quae per aquam fecundissimam parit, et virginitatem suam gloriosa integritate custodit. Ipsa fuit igitur sterilis, quam Dominus in domo sua habitare facit laetantem, de partu scilicet et numerositate sanctorum.
15 Conclusio psalmi.
16 Vehementer admiror quoties istum numerum reperio ingentium sacramentorum honore plenissimum. Ipse enim calculus apostolos complectitur; ipse Israeliticum populum divisit in tribubus, futuram illam, sicut Pater Hieronymus ait (In cap. XXXI Ezech.), significans beatitudinem duodenaria quantitate distingui. Verbi gratia, ut primum locum habeant apostoli, secundum prophetae, tertium martyres, quartum infantes post baptismum rapti, quintum virgines, sextum recte poenitentes; ut sic usque ad duodecim partes per diversas meritorum distantias gradiatur. Hoc tangere videtur Apostolus cum dicit: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum [I Cor. XV, 41]; et alibi: Stella a stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum. Quapropter iste psalmus post centesimum duodenario numero constitutus, futurae nobis beatitudinis imaginem compromittit, quando ad illam aeternae laetitiae similitudinem iugiter Dominum a pueris praecipit esse laudandum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXI <<<     >>> in Psalmum CXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5 > 15 > 62 > 39 > 14 > 35 > sectio > 112